- NOYM
- NOYMNilus ab Aegyptiis sic dictus. Orus Apollo Hieroglyph. 21. Νείλου ἀνάβασιν σημαίνοντες, ὃν καλοῦσι Νοῦν, ἑρμηνευθὲν δὲ σημαίνει νέον. Ubi Causinus, Quod autem ait, Nilum ab Aegyptiis Νοῦν appellari, congruentia dicit Hesychio; qui in dictione νοῦς, ait eam significare ψυχὴν, ποταμόν. At vero si fluv. hicce Noym appellatur, quid si pro Νοῦν Νοὺν reponamus. Certe non invenusta est illa Wendelini coniectura, qui ab Hebraeo naim, quod est iucundum, deducit. Quid enim Aegypto iucundius vel suavius Nilô accidere potest? Illa facies, ait Seneca l. 4. Nat. Quaest. c. 2. pulcherrima est, cum iam se in agros Nilus ingessit, etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.